Latin
EPIGRAMMA XII
Michael Maier, Atalanta fugiens 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
SATURNI CATURNI allegoriam diversimodè acceptam esse invenimus Astronomi enim ad planetarum in ordine summum; Chymiae tyrones ad metallorum infimum, nempe plumbum retulerunt. Poëtę Ethnici pro Jovis patre, Coeli filio. Mytholongi protempore habuerunt. Verùm hi omnes licèt suo respectu rectè sensisse rationemque suae opinionis probabilem habuisse videantur, tamen quae de Saturno aliàs dicuntur, non explicabunt, cur filios &lapidem pro Jove devorarit &evomuerit, cur veritatis inventor, cur falce, serpente, nigredine, morositate conspicuus &loripes existat?