Latin
EPIGRAMMA XII
Michael Maier, Atalanta fugiens 58
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ultimi optimè interpretari se putant, dum tempus veritatem aperire &eruere è tenebris dicunt, ut serpentem volvendo elabi, velut falce omnia morte prosternere, devorare filios, id est, omnes res, quas generârit, lapides duros concoquere vel absumere non posse, ideoque eos quasi revomere. At haec conveniunt quidem ex parte, sed rei veritati &circumstantiis omnibu. non quadrant. Philos. verò exercitati dicunt, in suo opere Saturnum primò adesse, qui si revera praesens sit, errari non posse, veritatem in tenebris inventam esse; Nil verò existere praeter nigredinem: Unde dicunt: Quicunque color post nigredinem advenerit, laudabilis est in turba philos. Et cùm videris materiam tuam denigrari, gaude; quia principium est operis. Et, cùm primum denigratur, clavem operis dicimus esse, quoniam non fit absque nigredine, ut Rosarius habet ex Arnoldo. Et ex speculo; cùm in opere fueris, fac ut principio habeas colorem nigrum, &tunc certus eris quod putrefacis &viam rectam procedis. Et mox: Ista nigredo nuncupatur Terra, quae fit levi decoctione toties reiterata, donec nigredo super emineat. Hinc iidem dicunt, quod Saturnus teneat terram, Mercurius aquam, Jupiter aërem, Sol ignem. Nigredo itaque Saturnus est, veritatis index, qui lapi dem pro Jove devorat. Nigredo enim, hoc est, fusca nubes lapidem tegit primò, ne videri possit. Inde Morienes, omne corpus, inquit, cùm anima caruerit, tenebrosum &obscurum invenitur. Et Hermes: accipe cerebrum ejus, aceto acerrimo tere, vel urinâ puerorum, quousque obscuretur. Hoc peracto vivit inputrefactione &fuscae nubes, quae super ipsum fuerant &in suo corpore, antequam moreretur, revertuntur. Hic lapis iterùm evomitur à Saturno cùm albescit, atque tunc in Heliconis apice statuitur pro monumento mortalib. ut Hesiodus scribit: sub ni gredine enim albedo revera latet, quae ex ventre ejus extrahitur, hoc est, ex Saturni ventriculo.