Latin
EPIGRAMMA XII
Michael Maier, Atalanta fugiens 59
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Democritus, Mundifica stannum cum praecipua ablutione, extrahe ab eo nigredinem ejus &obscuritatem &apparebit candor ejus. Et in turba dicitur: Jungite siccum humido, id est, terram nigram cum aqua sua, &coquite, donec dealbetur. Id Arnoldus in novolumine cap. 4. optimè declarat cùm inquit: Humiditas ergo quae curabat in decoctione nigredinem, se desiccatam ostendit, dum color albus incipit apparere: Et paulo post. Et dixit mihi magister meus, quod ista brunitas ascendebat, quod albedo extrahebatur à nigredinis ejus ventre, sicut in turba dicitur. Cùm enim videris ipsum nigrum scito quod albedo ipsius in ventre nigredinis primo apparentis occulta est. Eadem nigredo ut Saturnus dicitur, sic &plumbum: Inde Agadimon in turba: Coquite aes donec exeat nigredo, quam numum vocant, &res artis nostrae bene miscete &invenietis nigredinem statim, quae est plumbum sapientum, de quo sapientes in suis libris multa tractavere: Huc Emigani dictum spectat, quod Saturni splendor dum scandit in aëra, non apparet, nisi tenebratus. Et Platonis in rosario; Primum regimen Saturni est putrefacere &soli imponere: Ex quib. constat longè aliam esse mentem Philosophorum: cùm de Saturno quid dicant, quàm à vulgo accipiatur. Hic Saturnus generat Jovem, id est, fuscam albedinem, Jupiter ex Latona, Dianam, id est, perfectam albedinem, &Apollinem, id est, rubedinem; Et haec est colorum omnium perfectorum successiva permutatio: Hic lapis à Saturno ejectus pro monumento positus dicitur mortalibus in montis cacumine, quod verissimum est. Das *ij EMBLEMA XIII. De secretis Naturae. Aes Philosophorum hydropicum est, &vult lavari septies in fluvio, ut Naaman leprosus in Jordane.