Latin
EPIGRAMMA XVI
Michael Maier, Atalanta fugiens 74
Unproofread scanNot analysed yet
praeterea oculis semper igneis &patentibus cernitur, ut sol patenti igneóque oculo terram conspicit. Leaena pro catulis dimicans oculos in terram defigit, ne venabula expavescat. Leo ubi Pardi coitum sentit, in adultera leaena supplicium sumit, &tota vi consurgit in poenam. Propterea leaena culpam &odorem flumine abluit, aut conscia sceleris &masculi metu fugientem adulterum comitatur. Quam miram hujus beluae naturam dum Philosophi contemplantur, de Leone varias allegorias, quasi hieroglyphicas scripturas de suo arcano opere attestantes, produxerunt. Leonem esse animal constans, firmum, dolis carens &suspicione animadvertentes, potiorem suae compositionis Philosophicae partem huic assimilarunt. Ut enim ipse non fugit, sic nec haec: ille solidis ossib. ita haec fixa &vinci nescia. Leaena verò ab adulterio uti non est semperlibera aut immunis, ita nec Luna seu Mercurius omni macula caret, sed ab ignaris nunc huic, mox illi materiae adjungitur, unde potius adultera conjunctio rerum in natura discrepantium, quàm verum matrimonium committitur: Ex pardo enim &leaena geniti, non habent speciosas circa colla, &armos jubas; Quo insigni ornantur solùm concepti ex Leone. Leaena itaque philosophica suo propriomari conjungatur, &genuinus generosusque inde nascetur leunculus, qui ex ungue facilè agnosci poterit. Oportet verò leaenam esse non quamvis, sed alatam, quae cumleone pugnas inire possit, freta suarum plumarum pernicitate; ne scilicet illius nimia iracundia supprimatur, sed si quando absque causa in furorem incidat, fugam meditari. Ipse enim dum fugituram moratur, majori erga eam amore incitatur, post litem factâ amicitiâ. Verùm quis unquam, dices, vidit leaenam alatam, aut plumae leaenae quid profuerint?