Latin
EPIGRAMMA XVI
Michael Maier, Atalanta fugiens 75
Unproofread scanNot analysed yet
Prope Cythaeronem montem vallis est profunda, in qua non nisi leaenae volatiles visuntur: In ipso verò montis ejusdem vertice Leo rubens versatur ex eo genere, quod Hercules trucidavit. Captandus itaque leo est, &in vallem ducendus, &moxleaenae alatae compulabitur: Illa quoque facilè se superari patietur, nempe par à pari. Post ex valle dicta in montis cacumen uterque sublimandus erit &ab hinc nunquam à se invicem fugient, at semper inviolato foedere commanebunt. Leonum captura, fateor, non est facilis, sed multis periculis obnoxia, nihilominus instituenda erit. Leo non pascitur cum leaena, sed separatim errat, ut tradunt. Hinc cujusque indagatio &venatio seorsim fieri debet: Quod si verò utrique à primis unguiculis, cùm primò incedere incipiant, quod fit post secundum à partu mensem, pulli leonini conquirantur, &adultiores facti, ut dictum, conjungantur, res carebit omni periculo. Nascuntur autem verno tempore, quod observandum, apertis oculis. Cùm verò post partum Leones obliquo ingrediantur itinere, ne cubile deprehendatur, ideò summâ diligentiâ &curâ inquirendi, eorumque pulli auferendi erunt. EMBLEMA XVII. De secretis Naturae. Orbita quadruplex hoc regit ignis opus.