Latin
78.1 to 78.4
Michael Maier, Atalanta fugiens 78.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PHILOSOPHI de quatuor ignium generibus ad opus naturale necessaris multis in locis meminerunt, nempe Lullius, Author Scalae, Riplaeus, &alii quamplurimi: Et hinc loquens de ignibus, (Scala inquit) Raymundus: Notandum est quod hic jacent contrariae operationes: Quia sicut ignis contra naturam dissolvit spiritum corporis fixi in aquam nubis, &corpus spiritus volatilis constrinvit in terram congelatam ita contrario ignis naturae congelat spiritum dissoluium corporis fixi in terram globosam, &corpus spiritus volatilis fixum per ignem contra naturam resolvit non in aquam nubis sed in aquam Philos. Riplaeus clariùs de hisce ignib. Porta 3. sic loquur: Quatuor sunt ignium genera, quae scire debes, naturalis, innaturalis, &contra naturam, elementalisque qui accendit lignum: His ignib. utimur, &non plurib. Ignis contra naturam debet excruciare corpora, ipse est draco, quemadmod um tibi dico, violenter comburens, ut ignis inferni. Ignis naturae est tertium menstruum ille ignis naturaliterinest cuique rei: Ignem occasionatum vocumus innaturalem, ut calorem cinerum &balneorum ad putrefaciendum: Absque his ignibus tunihilperduxeris ad putrefactionem, ut possit separari tua materia, ut simulsit proportionata ad novam conjunctionem: Fac igitur ignem intùs in tuo vitro, qui comburat corpora efficaciùs, quàm ignis elementalis: Hae illi: Ignes verò dicuntur, quia virtutem igneam habent, naturalis coagulando, innaturalis dissolvendo, contra naturam, corrumpendo, elementalis, calorem &primum motum administrando: Atque in his catenatus ordo observatur, ut secundus à primo, tertius à secundo, quartus à tertio &primo simul incitetur ad actionem, sic ut unus sit agens, &alter patiens, idemque agens &patiens diverso respectu: Quod in annulis seu stylis ferreis per magnetem continuatis, &mutuo attactu connexis animadvertitur, idem in hisce ignib. Elementalisn. instar magnetis, vim suam mittit per secundum &tertium ad quartum usque, &unum alteri per operationes mutuas conjungit &cohaerere facit, donec interna actio inter superiores peracta sit. Primus est ignis elementalis re &nomine, secundus aër est sive aërius, tertius aqueus seu lunaris naturae, quartus terreus: De primo supervacaneum est, aliquid dicere, quia omni videnti &tangenti cognitus est: Tres reliqui sunt dracones, menstrua, aquae, sulfura &Mercurii: Dracones, quia venenositatis participes, devorent sui generis serpentes, corpora sibi commixta atterant &alterent, hoc est, solvant &coagulent: Menstrua dicuntur, quia ex illis foetus Philos.