Latin
78.5 to 78.8
Michael Maier, Atalanta fugiens 78.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
producitur &nutritur, usque ad ejus nativitatem: Lullius in lib. de quinta essent. dist. 3. duplex habet menstruum, vegetabile &minerale; Riplaeus in pręfatione portarum triplex, quae reverà unum sunt &conveniunt: Ex omnib. n. illis simul fit generatio foetus &aqua alba ejus ortum pręcedit, quae non est de substantia foetus sed superfluitate, ideoque segreganda: Aquę sunt, quia aqueam naturam in igne ostendant, hoc est, fluxum &liquiditatem, quae aquae convenit: Aquarum esse diversas &mirabiles proprietates constat, quarum aliae sunt lapidescentes, dum in durissimos tophos ad aedificia hominum peraptos coagulantur: Hisce persimiles sunt aquę Philos. minerales, quae indurescunt, &in lapideam resistentiam transeunt: Sulphura quoque appellantur ob sulphuris virtutem, quam in se habent: Nam sulphur naturae cum alio sulphure miscetur &fit unum, &duo sulphura ab uno solvuntur, unumque à duob. segregatur, &sulphura à sulphurib. continentur, ut Yximidius in turba inquit: Quid autem sulphura sint ibidem Dardaris declarat his verbis: Sunt autem sulphura animae occultae in quatuor elementis, quae per artem extractae se invicem continent naturaliter &conjunguntur: si autem occultum, quod est in ventre sulphuris, aqua regatis &bene mundetis, occultum obvians suae naturae laetatur, similiter aqua pari suo. Mosius quoque dicam, inquit, vobis jam quid sit: Unum quidem, quod est argentum vivum igneum, duo, corpus in eo compositum, &tertium est aqua sulphuris, qua abluitur &teritur ac regitur unum, donec opus peragatur. Quod de sulphurib. dictum, idem de totidem Mercuriis intelligendum erit: Sic n. ille ipse Mosius in sequentib: Argentum vivum Cambarest magnesia, argentum verò vivum seu auripigmentum est sulphur, quod ascendit de composito misto: sed testimonia, cùm sint infinita &cuique obvia, intermittam huc plura adducere: Hi quatuor ignes quasi sphaeris &orbibus inclusi sunt, hoc est, singuli habent singula centra, à quibus vel ad quae eorum tendat motio, at nihilominùs ita partim à natura, partim ab arte colligati observantur, ut unus absque alio nil aut parum operetur; imò unius actio alterius sit passio, &econtra Dae EMBLEMA XVIII. De secretis Naturae.