Latin
EPIGRAMMA XXI
Michael Maier, Atalanta fugiens 94
Unproofread scanNot analysed yet
DLATOPhilosophus ille celeberimus menti humanae noticias, quae sunt artium &scientiarum omnium fundamenta, esse quasi insculptas &impressas actu tradidit, quarum rememoratione &repetitione omnes doctrinas capi &cognosci à quoquam posse; Quod ut probet, introducit puerum adhuc tenerum, rudem &literis incultum, cum quo ita interrogationes geometricas instituit, ut puer ad quaestiones omnes rectè respondere animadvertatur, &nolens volensque sive inscius, in media tam arduae scientiae penetralia pervenisse. Unde omnem doctrinam &disciplinam non ab initio disci vel hauriri, sed saltem recordatione in animum revocari &revolvi à pueris statuit, colludens ad magnum suum annum, quo ante 48. millia annorum solarium eaedem personae, res &actiones, ante coeli revolutionem, eodem modo, quo nunc, extitisse ab eo dicebantur: Verùm haec esse absque ullo veritatis fundamento somniis persimilia, nemo non intelligit. Esse nobis insitas quasdam scintillas noticiarum, meransque potentias, in actum per usum &institutionem reducendas, non negamus, sed eas esse tantas &tales: ut artium &scientiarum absque ullo praecedente cultu sint seminaria, inficias imus: Unde igitur scientiae &artes provenerunt, si homines non eas invenerint, anex coelo vel à Diis gentium primitus traditae fuerunt, quaerent alii? Respondeo, aliud est dicere, sub cineribus tegi prunas ardentes tantâ copiâ, ut si saltem, remotis cineribus proferantur, sufficiat ad ciborum coctionem aut calefactionem frigidorum nostrorum artuum, aliud est, affirmare saltem scintillas exiguas ibi latere, quae antequam sintusui ad coctionem aut calefactionem, industriâ, arte &curâ humanâ fovendae, excolendae &augendae sint suis fomitibus, aliàs facile extingui posse, &in frigidos cineres totas redigi: Uitimum Aristotelici, primum Platonici asserunt: At ultimo astipulatur ratio &Experientia, primo saltem phantasia seu imaginatio Unde quaeriposset, cur Plato suae scholae ostio inscripserit, Geometriae rudem in id non admitti, cùm &puerulos eam actu scire affirmarit? An sunt homines fortè pueris ineruditiores? Aut quae pueri sciunt, an adultiores illa oblivioni tradiderunt?