Latin
EPIGRAMMA XXI
Michael Maier, Atalanta fugiens 95
Unproofread scanNot analysed yet
Id non opinandum erit; quia videmus brutam à natura edocta abhorrere &cavere pericula ab igne, aqua, casu praecipiti &his similia, etiam recens in lucem edita, infantem non sapere aut cavere talia, nisi laesum aut digito parùm usto ad flammam candelae instar pyraustae, quae alas adurit &decidit: cur apicula, musca, culex in ignem suo celerrimo volatu se non praecipitant, cùm ab experientia non noverint periculum inde ipsis exoriturum? Quia natura eas docuit, at non hominem recens natum. Si Geometria adeò naturalis &facilis est pueris, qui fit, quod ipsi Platoni quadratura circulinon innotuerit, adeò ut Aristoteles Platonis discipulus eam scibilem esse, at necdum scitam affirmârit; Verùm hanc Philosophis naturalibus non incognitam fuisse apparet ex eo, quod circulum in quadrangulum converti jubeant, &hunc, per triangulum, iterum in circulum: per quem illi intelligunt corpus simplicissimum absque angulis, uti per quadrangulum, quatuor Elementa, quasi dicant, sumendam esse corpoream figuram simpliciorem, quae inveniri possit eamque in quatuor colores Elementales dividendam &futurum quadrang, ulum aequilaterum. Quadrationem autem hanc esse physicam &naturae convenientem, quilibet intelligit. Ex qua longè plus utilitatis ad Rempub. ut &plus illustrationis ad humanam mentem pervenit, quàm ex illa mathematicâ &merè theorica seu à materiâ abstractâ. Illa ut addiscatur, Geometram de solidis corporibus agentem oportet investigare, quae figurarum solidarum, exempli gratia, Sphaerae &Cubi profunditas agnoscatur &ad usum seu praxinmanualem transferatur: Si sphaerae capacitas seu circum ferentia sit 32. pedum, quantum erit anum excubi lateribus, ut capacitatem hujus sphaerae adęquet, econtra, si sphaera 32. mensuras capiat in tanta circunferentia, quantum erit latus unum cubi, ut tantundem capiat, aut respiciendo à mensuris, quarum capax est sphaera vel cubus, ad pedes cujusque circumferentiae. Similiter volunt Philosophi quadrangulum in triangulum ducendum esse, hoc est, in corpus, spiritum &animam, quae tria in trinis coloribus ante rubedinem praeviis apparent, ut pote corpus seu terra in Saturni nigredine, spiritus in lunari albedine, tanquam aqua, anima sive aër in solari citrinitate: Tum Triangulus perfectus erit, sed hic vicissim in circulum mutari debet, hoc est, in rubedinem invariabilem. Qua operatione foemina in masculum conversa &unum quid cum ipso facta est, &senarius primus ex perfectis numerus absolutus per unum, duo, cùm ad monadem iterùm redierit, in quo quies &pax aeterna. Wenn EMBLEMA XXII. De secretis Naturae. Plumbo habito candido fac opus mulierum, hocest, COQUE