Latin
EPIGRAMMA XXII
Michael Maier, Atalanta fugiens 98
Unproofread scanNot analysed yet
UEMADMODUM in triviis statuae Mercuriales unà cum indice &inscriptione poni solent ad deducendum ancipites viatores in viam rectam, sic quoque à Philosophis sententiae quaedam acutae hinc inde in eorum libris &voluminibus allegoricis &dubiis sparsim statuuntur, ut investigator veritatis iis admoneri possit, &in semitam veram quasi manu duci: Ex hisce haec emblematica inscriptio una est: Cujus haec mens habetur, quod exaere Philosophico faciendum sit plumbum, ex plumbo stannum, quod à Gebro vocatur plumbum album, qui docet quoque, qua ratione Saturnus per lotionem cum Mercurio migrent in Jovem; Quapropter huic indici, quamvis Battologo, fides adhibenda est, si quando boves Philosophicas prodat, quo loco versentur, dum montibus, inquit, erant, &erant sub montibus illis: Multi enim, ut Arnoldus in novo lumin. c. I. testatur, in montibus errantes haec animalia non cognoscunt: Venduntur autem palàm minimo precio: In summis montibus etiam aestate nonnunquam, nives observantur, ac nubes saepissimè, quibus tanquam vapore &aqua plumbum nigrum abluitur &in candorem vertitur: Inimis verò vallibus &fodinis illorum cristalli ex glacie congelati &indurati inveniuntur unà cum lapide speculari &&talco ad albedinem &venustatem faciei commendato, si oleum inde fiat: Inprimis verò Mercurius clarus ¤s, qui benè praeparatus Saturni naevos emendat, eúmque in solium Jovis evehit: Non autem Saturnus &Jupiter de vulgaribus intelligi debent, quia vulgaria metalla non intrant in opus physicum, sed de longa praeparatione purgatis &physicis factis: Saturnus omnium gentilium aut potius aureolorum pater est, &prima porta arcanorum: Cum hoc, inquit Rhasis in epist. aperiuntur portae scientiarum: Huic succedit filius Jupiter, qui patrem de regno deturbavit &eviravit, ne scilicet plures generaret filios; Ex membro verò virili in mare projecto nata est Venus foeminarum pulcherrima: Ex Jove, qui est plumbum candidum praeparatum, nati sunt planetae reliqui, ut Mars ex Junone.