Latin
EPIGRAMMA XXII
Michael Maier, Atalanta fugiens 99
Unproofread scanNot analysed yet
Mercurius ex Maja, Atlantis montis Mauritaniae filia, Luna& Sol ex Latona: qui quatuor solâ coctione seu opere mulierum, in lucem prodeunt: Per coctionem verò maturatio, &crudiorum partium dispersio intelligitur, quae fit per Vulcanum in Philosophiae vasis: Non enim arbitrandum est, quod vulgaris sit coctio, quantum ad operandi modum, sed quoad finem cum ea convenit: Ut enim mulier pisces in aquis maturat, hoc est, omni superflua humiditate ab illis in aquas &aërem resolutâ mollit, bullit &coquit, sic Philosophus suum subjectum tractat, id in aqua propria, quae aceto acerrimo fortior est macerando, colliquefaciendo, solvendo, coagulando &fixando in Hermetis vase, cujus juncturae sint strictissimè clausae, ut decet, ne aqua exhalet, &id, quod in vase est, comburatur: Hoc est vas supra vas &olla Philos. balneum laconicum, in quo senex sudat: Sunt, qui pisces, carabos, cancros vel pisa recentia bulliant in duplici olla, ita quod jam dicta sint in olla superiori, &aqua sola ininferiori, sintque ollę una supra aliam dispositae cum orbibus, ne vapor exeat: qua ratione solus vapor aquae ascendens penetrat contenta &maturat, facitque ea tenera &mollia longè perfectius, quàm si in aqua bulliissent. Hic est Philosophorum modus laudatissimus, quo id, quod durum est, emolliant, quod compactum, dissolvant, quod densum rarefaciant: Aërenim est seu vapor insensibilis, qui fructus in arboribus maturat, coquit &perficit, non aqua cruda &frigida, quatenus talis: Aër quoque est, qui poma aurea in Hesperidum hortis tingit &colorat: Nam, si bene consideretur, ebullitio aquae, quâ carnes crudae coquuntur quoad sint esui utiles, nihil aliud est, quàm aquae rarefactio &in aërium vaporem transmutatio, cùm bullae sint aër intra aquam contentus, quae facilè evanescunt, aëre ex aquis in suam sphaeram se conferente, &aqua in centrum suum subsidente. EMBLEMA XXIII. De secretis Naturae. Aurum pluit, dumnascitur Pallas Rhodi, &Sol concumbit Veneri.