Latin
PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 11
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICO QUADRATO. Hoc est, AURO. TRACTATVS. CAP. I. Aurum esse instar circuli absolutissimi à natura cucumscrpti. LATO, Divinus ille Philosophus binas ingenii humani alas, Geometriam &Arithmeticam, non inconcinnè vocavit, quibus ad coelum scientiasque argutissimas subvolari possit. Unde Scholae suae vestibulo hoc Symbolum inscripsisse dicitur; οὐδεὶς ἀγεωμέτρητος εἰσίτω: hoc est, Geometria rudis abesto. Absque his enim scientiis, quarum semina &principia mentibus humanis à primo ortu quasi insculpta voluit, nullum ad Physicae aut Astronomiae studia aptum existimavit, in quibus omnia numeris &mensuris ν τε π