Latin
PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 12
Unproofread scanNot analysed yet
DE CIRCULO PHYSICO mensuris à natura &arte definita animadvertit. De motibus coelestibus, quod certis temporum &locorum spaciis intermediis determinentur &absolvantur, nullum est dubium, ideoque non absque Geometria &Arithmeticam indagari aut explicari posse, veluti ipsa experientia quotidiana ad oculum demonstrat. At de Physica, naturalique corpore, quatenus mobili, ejus subjecto, an Geometrae ac Arithmeticae adminiculis opus habeat, ambigitur. Motus enim Physicus nullam secundum locum mutationem corporis videtur praesupponere, cum sensus oculorum tale quid non discernat. Verùm si ratione ipsa acutius in haec inquiramus, Omne corpus Physicum constare tribus dimensionibus aequè, ut Mathematicum, nempe longitudine, latitudine &profunditate judicabimus. Quae cum ita sint, Geometriam quoque, quae circa has dimensiones, tanquam principia &fundamenta versatur, nec non Arithmeticam, quae quantitate discreta eadem metitur, omni naturali corpori suas dotes contulisse, veriNicor. Test. tati consentaneum est. Natura enim ipsa, ut Lullius tam verè quàm subtiliter disserit, suâ Geometriâ, Arithmeticâ, Rhetorica, Musicâ, aliisque scientiis in productione corporum naturalium utitur, ut non indigeat alieno, ornatu aut additamento. Quod cum in omnibus à natura generatis communiter pateat, tum in primis in illis corporibus, in quibus magis curiosa plus artificii aut temporis mirificamque mixtionem collocavit, qualia ex animatis sunt corpora humana, ex inanimatis, Aurum inter metalla preciosissimum. De Anatomia fabricae illorum quam plurimi scriptores &antiqui &nostri aevi extant, qui omnibus numeris absolutissima de ea opera, semper aliquid novi in parvo illo mundo annotantes, tantes, ediderunt.