Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 31
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec, quod amplius est, eadem ex imperfectis perfecta fieri gradatim &usque ad acmen provehi, ad quam cum pervenerint, accedente calore immodico, absumi, comburi &imminui; atque sic aetates suas diversas, infantiam; adolescentiam, maturam &senilem experiri. Quae, si ita sunt; quemadmodum dictus Vir Reverendus (à Chymicis aliàs prorsus abhorrens, ne quid in illorum gratiam retulisse existimetur) multis argumentis &experimentis demonstrat (quae suo videantur apud ipsum loco) taceant alii, qui hanc in metallis potentiam negant, exibilant &explodunt, utpote ingrati erga benignam matrem, Naturam DEI opificis ministram ejusque scrutatores iniquissimi rerum censores; quibus &hoc obiter enodandum relinquo, si metalla in se invicem non sint natura vel arte mutabilia, ut causam exponant; jam partim dictorum octo notabilium, &partim dicendorum, Cur metalla omnia perfecta &imperfecta in argentum vivum currens reduci queant; quod adeò vulgatum est, ut dubitationem nullam admittat; Cur ferrum in chalybem, &utrum. 10. que in cuprum transeat, non solùm per aquas, naturales in fodinis Zepusiensibus, Gossariensibus (ut oculatus testis adfirmare possum) &aliis, sed etiam artificiales vitrioli communis solutivas; Ubi, ne quis ex vitriolo, cupri atomos seu semina in ferro corroso congregante, id accidere opinetur, ut Gulbertus &alii cavillantur, notandum, quod hoc &à natura &arte refutetur hoc modo: Anatura, ut ante dictus Erkerus obseruavit; quia in Cuticensibus fodinis, ferrei clavi lignis infixi, ibique per aliquot annos retenti, in merum &verum cuprum, integrâ suâ substantiâ transmutati sint.