Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 32
Unproofread scanNot analysed yet
Ab arte; prout alii experimentati sunt; absque vitriolo, solo oleo sulphuris per campanam facto, cum duplo aquae fontanae commixto, cui chalvbis vel ferri laminas tenuissimas saepè ignitas &restinctas in aqua frigida, incoquendas per sex horas lento igne, tradunt; unde vitriolo viridi post refrigerationem vasis collecto, inque aqua communi cum aliis laminis chalybis, bullito, nitellas aeris, igne propriè reducendas, apparituras. Gravissimum verò pondus in auro efficiunt elementa terrestria, in copia excedentia, ut &aquea, ab aëreis &igneis in virtute praevalentibus per minima penetrata, consolidata &repleta, ut nulli pori aëri relicti sint, ita ut quidam statuant, in eo esse octuplum terrae, quadruplum aquae, duplum aëris &simplum ignis, quoad substantias elementorum; quoad virtutes verò &qualitates, unam particulam ignis in efficacia correspondere denis aëris, centenis aquae, millenis terrae, &quibus omnibus mixtis &remixtis anaticam proportionem seu aequationem auri produci. Quorum omnium, ne nos ipsi authores videamur, plurima testimonia adducere liceret, si opus esset, &ratio scripti exigeret. Verùm cum per sese pateant, nec ab ullo, nisi ignaro, in dubium revocari possint, aliis praeteritis, Bernhardi Comitis, Philosophi practici &experti (cui non minus, quàm alteri, in sua arte, artifici fides adhibenda est ab inexpertis) hac de re authoritatem proferemus, qui in epistola physica sua ad Thomam de Bononia; In auro est, inquit, multò magis de elemento graviori &passiviori, materia scilicet, &non qualitate, quam de leviori &activiori, id est, quantitate.