Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 34
Unproofread scanNot analysed yet
venena, cum corrodantur ab ipsis vasa, quemadmodum &ipsa lapidea &marmorea, in auro verò manent; quaesunt, imo in virtute augentur. Hinc quae mala à plumbeis canalibus &vasis, quibus aqua ducitur &continetur, in cibis &potibus usurpata saepius, inferuntur, ut sunt strumae gutturis &nodi, auro dicuntur curari; ut patet in quibusdam regionibus, ubi pro curatione eorum aureus numus patientium collis nudis adaptatur. Ad hoc à Regibus medicantibus fit, non Medicis, qui potius accipiunt; quàm dent aurum, pro mercede. In aliis quoque locis, ubi argentum vivum seu inspiratione seu inunctione corporibus humanis se insinuaverit, per idem aureum remedium illud educi &captari posse, sunt, qui testantur. Innoxiam verò qualitatem in auro inprimis animadvertimus in ustulationibus, quae si fiant cum auro absque foeda exulceratione aut erosione, imò absque indecenti cicatrice perfici, ipso usu expertum est, ut in pilorum frontis eradicatione, cauteriis quibuscunque &aliis hujusmodi: Unde Avicenna dict. 5. cap. 7. In auro, inquit, sunt naturae absconditae, quae prosunt toxico, aut illi, qui percussus est ferro; &vueris nascentibus, si quando natus fuerit, teneat, non timebit Daemonem. Et si praegnans mulier biberit, non abortabit. Et dict. 6. cap. 13. Non putes, quòd lapides, quamvis cariores vendantur auro, quòd magis valeant, quàm aurum. Ideò enim precium habent, quia pauci inveniuntur; Et de omnibus rebus hujus seculi magis dibzy G Google magis valet aurum, &ita fuit, &erit per omnia secula. Item dict. I. cap. 2. Et sicut Sol magis valet, dans fortitudinem suam usque ad Saturnum, &deorsum usque ad Lunam, &ita aurum est preciosius omnibus aliis; Et ideò, quia omnes res coelestes sunt mixtae cum terrestribus. Haec Avicenna.