Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 33
Unproofread scanNot analysed yet
In eo major est terrae quantitas, quàm aquae, &major quantitas aquae, quàm aëris, &major aeris, quàm ignis. Propterea omnium metallorum est gravissimum. In hac tamen inaequali proportione quantitas est aequalis &anatica proportio qualitatum calidi, sicci, humidi &frigidi; quia quodlibet horum est in auro, ut jam prius dictum est. Cujus causa ponderis est permanentia soliditatis terrae &aquae &solutio aquae homogeneae cum terra; quia aqua solvit terram homogeneam. Item causa ponderis est intrinseca eorum per minima permixtio: quia aqua non patitur terram poros habere, tam in auro, quàm in argento vivo, quod aliter est in reliquis metallis, in quorum congelatione propter scoriam à mercuriositate seu Mercurii natura rejectam &heterogeneam eisdem metallis permixtam, pori insensibiliter fiunt, unde supervenit levitas, quae non est aliud, quàm absentia materiae &ejusdem porositas; ut gravitas non est aliud, quàm solida appositio materiae. Haec Auditum ille. Restat sonus in auro, qui obtusus est &quasi nullus sonus. seu mutus propter causas easdem, nempe cum sonus fiat locis concavis, porosis &aëre plenis, ut tympano &aliis, &aurum nil concavitatis in se admittat; Ergo &ex metallis minus sonorum est, per se considerando; si verò cum aliis misceatur, harmoniam seu tinnitum non inconcinnum, sed lepidum, causatur. In auro equidem Apollo cum Musis suis auditur, ex quibus hae ducunt choreas &saltant ad lymphas fontis Hippocrenes, ille canit ad citharam &dictat carmina. A sulfure enim aureo &rubeo, utpote igneo, ejus acutus sonus provenit; AMercurio, ceu aquosis partibus, gravis. De Quali. Gustatus innoxia tate innoxia auri dicimus, quod in cibis &potibus pr qualitas. patinis &poculis Regum &Principum optimè inserviat; cum illis nec aeruginem; nec ferruginem vel plumBaginem, aliudve simile, humanis visceribus ingratum &noxium, administret; sed contenta edulia &potulenta tanquam diligentissimus Condus Promus accipiat &reddat. Acetosa, succus cibi, limonum in vasis aliis metallicis potius venena fiunt, quàm Alexiteria adversus.