Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 46
Unproofread scanNot analysed yet
ibstantiae fixavit albam, atque hinc fecit eam aequatam &auream, inde in auro facto à natura neutrum illorum fuit prius &posterius, sed unum ad alterum relativè respicit. Cum verò hae duae substantiae sint unitae &colligatae mutuò, hoc earum vinculum quod in essentia non differt à colligandis, est tertium in hac trina unione. Haec intellectui dicta nisi sufficiunt; Ensensui oculorum eadem manifestemus. In Amausis seu vitris rubeo vel alio colore tinctis tres sunt substantiae in unitate inseparabiles; primò cristallinum vitrum, secundò color rubeus vitrificatus; quae duo dum confunduntur, tertium intervenit, quo uniuntur. Videmus enim in ejusmodi vitro rubeo, quo decoratur aurum ab aurifabris, tria distincta, colorem tingentem, substantiam tinctam &sustinentem, &substantiam, per quam pellucet &apparet, quae si unum dixeris, non falleris. Quod tingit enim tinctum est, &quod sustinet, sustinetur, eaque singula pellucent. Idem alii per laternam ex cornu transparentem declarant, in qua id, quod sustinet lumen, unum est; ipsum lumen, quod sustinetur alterum; tertium, cornu, per quod lumen transmittitur: sed hae tres substantiae cum non sint unitae, crasso modo saltem rem exprimunt, ut eò melius intelligatur: In auro omnia sunt unum, atque illud unum tripliciter consideratur vel ut substantia terrea, quae in fundo manet, &tanquam ossa in homine, alia sustinet; vel ut substantia ALEX aquea &aërea, quae suâ naturâ in altum subvolat, sed à terrea detinetur, ne possit, estque veluti caro &humores in homine; vel ut substantia ignea, quę rubea est propriè &caeteris duabus profundissime unita, eas permeans &maturans, estque velut spiritus vitalis &animalis, calidumque nativum in humano corpore.