Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 47
Unproofread scanNot analysed yet
Imò ipsum aurum hominis partes, tanquam Microcosmi idea, optimè exprimit, tam animam, quàm corpus; quarum una immortalis, altera ex corruptibilibus elementis condita est, mirabili modo inter se junctae, ita ut ab animâ, tanquam causâ primariâ seu Endelechiâ, ut Aristoteles vocat, omnes motus &Physici &vocales procedant. Et quod omnium maximum, in auri compositione, resurrectionis humanorum corporum, animaeque in ea remittendae imago apparet manifestissimè Mille enim testimoniis illorum, qui viderunt, adfuerunt, fecerunt, constat, formam quasi animam auream, undecunque habitam seu elicitam, seu artificio naturae productam, immissam in argentum vivum vulgi, id in compositum aureum, auro naturali in omnibus correspondens &aequale, provexisse, mutasse vel perfecisse. Quae autem vera sunt, ut nulli nisi coeco vel ignaro vel invido neganda, animae humanae à corpore separatae, inque id iterum novissimo judicii die immittendae, praesentissimam figuram referunt. Quicunque verò hisce toties visis, auditis &factis contradicere audeant, quod illis ex libertate Philosophica &opinionum varietate licet, iidem, nisi pudore &metu poenae coërcerentur, facilius, ut olim Saducaei &etiamnum Epicuraei, refurrectioni nostrorum corporum post hanc vitam futurae sese opponerent; quippe cujus Scriptura sola, licet miraculis &exemplis probata, extet, nulla autem nostri aevi experientia: quod dictum nolim, quasi ideò sit incertior, quia antiquis innitatur testimoniis &fide Christiana solummodò percipiatur, sed quia increduli ad sensus, palpabile &praesens objectum testium vivorum, multò magis ad intellectum, non palpabile &futurum, testium defunctorum, praesupponantur.