Latin
CARMEN AUTHORIS
Michael Maier, De circulo physico quadrato 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNT tria, mirificis graduum concordia vinclis
Harmoniam mundi, quae Monumenta docent:
Nempe COR humanum, SOL coeli atque AUREA
In se dum vicibus convenienter eunt. (virtus,
Sol equidem superâ, ceu Rex, regit Arce Planetas,
In terram radios insinuatque suos:
Hinc hominum calido vis vivida corde movetur,
Hinc invicta AURO forma decusque venit.
Hic veluti centrum reliquis &Regula motus
Cernitur, hic coeli lumen Ocellus habet.
Mobilis hic orbis punctus, stipante corona
Errantùm incedit Duxque caputque Facum.
Sic COR &humani dominatur corporis Aulâ
Proque suo nutu subdita membra trahit.
spiritibus venas, vegetoque tepore,
Illud
Unde fluit vitae flammea taeda, beat.
Omnibus, in medio Princeps velut imperat Urbis,
Artubus hoc vires datque negatque suas.
Nec minus his terrae rebus praeponderat AURUM,
Dum precium statuat se, Dominumque probet.
Subditanam fulvo sunt haec terrena metallo,
Hoc speculum mundi totius abdit opes.
Hoc patuli succincta soli compendia praebet,
Et specimen magni monstrat imago poli.