Latin
CARMEN AUTHORIS
Michael Maier, De circulo physico quadrato 7
Unproofread scanNot analysed yet
Error an hic hominum coecus sine mente, quod Aurum
Praevaleat cunctis, mos an inanis erit?
Absit, ut humanis Numen coeleste negemus
Rebus, &hoc precium non statuisse Deum:
Ille dedit vires auro, cordique favorem,
Ut coramet, cordis cui medicamen inest.
Ille dedit soli virtutem mitis, ut aurum
Progeneret, terrae visceribusque tegat.
Utque Deus Soli, Sol auro, hoc denique cordi
Vim dat, &hoc verso respicit orbe Deum:
Omnia ab hoc &ad hunc mortalia conditatendunt,
Circulus hic, quicquid constat ubique, replet.
Unius Octavae velut intervalla videntur
Solem interque Deum, si bene mente notes:
Quadrupla sic inter solem numerantur, &aurum,
Corde sed octuplo Numen abest spacio:
Hic &ibi remanet subdupla proportio metis
Non tamen immensi Mens capienda Dei.
Solcoeli radios cordi inserit, at Deus ignem
Vivificum, vires Aurea vis stimulat.
Sol, ut imago Dei, sic est cor solis &aurum;
Utque hoc perpetuo monstrat honore Deum:
Sic quoque cor nostrum, constans velut ignibus aurum
Semper erit, terrae cum sit abacta lues.
Quod superest, ex sensibilibus Mens pergat ad illa,
Quae sunt, &quamvis non videantur, erunt.
Illa manent, abeunt haec, illa abscondita, sunt haec
Nota, DEI Bonitas hinc ut &inde patet.
ELENσοψσά. δδε σοψιν εκτερα τεταριεραυ