Latin
62
Michael Maier, De circulo physico quadrato 62
Unproofread scanNot analysed yet
Tum enim longè praedominantur substantiae &qualitates simul calidae &humidae, quae est propriè forma auri abstracta non omnimodè, sed haerens in subjecto, tanquam fomite; Ut spiritus vini substantia calida &sicca in humido hospitatur, unde &miscibilis est cum omni humido, non pingui: Nam forma illa per se est calida &sicca, cum verò cum subjecto suo humido &frigido, ceu fomite complexa manet, fit humida ratione subjecti, &est calida, ratione formae, ita ut pristina formae siccitas per materiae humiditatem superetur, &materiae frigiditas per formae caliditatem supprimatur. CAP. X. CAP. X. De Auro aequato, quomodo agat in non aequata viscera corporis humani &intemperiem illorum emendet. T autem melius modum actionis aequati auri in Ucorpus humanum describamus, ex hypothesi demus, esse in auro aequatarum qualitatum quatuor singulas sedecim particularum, quae faciunt simul 64. Cauditas enim cum sit 16.