Latin
63
Michael Maier, De circulo physico quadrato 63
Unproofread scanNot analysed yet
ita &humiditas, frigiditas &siccitas, &tale compositum administretur corpori humano, non ita aequato, apparet, quod vel nulla actio à tali composito procedat, aut valdè exigua &insensibilis, cum omnis qualitas, quae agere debeat, à suis contrariis sibi aequalibus in virtute, ab actione impediatur &refraenetur, unde idem contingit, tanquam nulla actio interveniret. Quod melius conspicitur in quatuor bi lancibus in aequilibrio staterae sese invicem secantibus, in quarum unam ad orientem positam si sedecim un cias ponderis projicias, mox alteri ad occidentem positae praegravabitur: at si illi ad occidentem totidem uncias inferas, aequilibrium fiet; idem de reliquis ad meridiem &septentrionem versus dicendum ita, ut si in singulas sedenae unciae ponantur, omnium quatuor contingat aequatio, idemque sit, tanquam nihil in omnibus contineretur. Tale, inquam, cum sit aurum in singulis quatuor qualitatibus aequatum, hinc probabile est, quod nihil aut parum agat suis qualitatibus manifestis in corpora, quibus administratur. Sunt, qui respondent, quod aurum sit temperatissimum, &quasi medium aequè remotum ab omnibus suis extremitatibus, ideoque agat ex aequo in omnes suas extremitates, quod quàm verum sit hinc patet, quod antistrephon &cornutum argumentum seu dycephalon (instar Amphisibenae) utrinque feriens aut pungens videatur, quia dicere verè quoque liceat, quod medium seu aequatum in nullas extremitatum agat, cum extrema saltem in sibi extrema operentur.