Latin
65
Michael Maier, De circulo physico quadrato 65
Unproofread scanNot analysed yet
Nec verò cibi &potus etiam optimè digesti individuum calidi &humidi absumpti restaurare poterunt (aliàs possibile foret bene &temperatè viventes nunquam mori ex senio vel morbo, cum tantum restitueretur, quantum absumeretur quotidie) at quod remanens est, nutrimento quodam analogo &similimo diu illaesum tueri. Quemadmodum enim camphora in se-Exemplum. mine lini, ne facilè evaporet, &rhabarbarum in cera, ne exuccum mox fiat, bene conservatur, sic calidum &humidum naturale in cibis &succis euchymis primae, secundae &tertiae concoctionis. Quae, si vera sunt, aurea illa Aurea medicina quid humiditas caliditati juncta, cordi instar seminis lini aut praestet corcerae, quae calida &humida sunt, habebitur. Ex quibus di. patet, quantum arti liceat retardare senectutem &canos, aut reducere juventutem, prohibere morbos imminentes, curare praesentes &eiusmodi alia Medicinae verae opera praestare. Ad impossibilia naturae nullus cordatus medicus se alligat, sed Empyrici &Sophistę arrogantes, stolidi &indocti.