Latin
64
Michael Maier, De circulo physico quadrato 64
Unproofread scanNot analysed yet
Ut igitur aurum aequatum fiat medicinale &optimè agat in corpus humanum, levi artificio ex bilance frigiditatis accipe octo uncias, &pone in bilancem caliditatis, &hic ex bilance siccitatis accipe totidem &pone in humiditatis, quo fiant in eodem composito partes 24. caliditatis &totidem humiditatis, frigiditatis verò 8. &8. siccitatis; &erit actio in auro optatissima, nempe in calido &humido haud delebili; quod saltem in modum exempli dictum sit, potius ut genus actionis intelligatur, quàm praecisè monstretur, quod nec necessarium, nec possibile est, cum sit ex arcanis naturae occultissimis. At quaestio est, an humidum radicale &calidum nativum in corde humano diminutum &semiextinctum, ab hoc calido &humido, quod est in auro planè diversum ab illo, possit restitui, augeri vel refocillari secundum totum vel partes? Respondeo, calidum illud ingenitum &humidum oleosum à seminali principio orta, si perierint omnino, morte superveniente, nulla arte restitui possunt; Si verò ex parte consumpta sint, neque tum, quod periit, resarciri potest; at quod superest, ne ita citò evanescat, detineri &praeoccupari, nisi fallor, optimis medicamentis, ut &cibis boni succi &facilis digestionis, possibile est. Nam si hectica &marasmus contingit calido praeternaturali in solidis partibus &ipso corde nimis aucto &incendente calidum nativum, ut brevi temporis spacio absumat ferè omne humidum radicitus implantatum (prout videmus in lampade nimis inflammata oleum mox consumente) quod aliàs per multos annos conservari potuisset, ea medicamenta, quae vel id incendium caloris extinguunt, vel humidum oleosum ab eo defendunt, ne adeo devoretur, videntur calidum &humidum naturale temperare &conservare, ne rabie quadam in se invicem ruant aut saeviant: Tale quid posse fieri à calido &humido auri inter se proportionatis ita, ut alterum in alterum agere tentet, at nihil in eo destruat, si hoc cordi in debita forma &modo propinetur aut offeratur, rationi &experientiae consentaneum est.