Latin
PARALLELORVM MEDIVS & MAXIMVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 100
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde etiam ipse temporis mensura est, quia dies rum artificialium, &naturalium, ex quibus deinde menses &anni constituuntur, item horarum, aliorumque temporum, quae Sol sub zodiaco incedens describit, quantitatem determinat &metitur. Hanc ob causam partes siue gradus eius consueuimus appellare TEMPORA. Ostendit in Ecliptica duo puncta Aequinoctialia. Cum enim Eclipticam duobus locis, quae sunt principia QP &&intersecet, contingit Solem in illis sectionum punctis à polis mundi aequaliter abesse, &in vniuersa terra aequinoctium efficere, quod fit nostro seculo die 10. vel it. Martij, &13. vel 14. Septembris. IIII. Anomalia Zodiaci, omniumque eius signorum &graduum hoc circulo mensuratur. Cum enim plaeraque phaenomena primi motus ad Zodiacum referantur, ipse autem super polos non proprios, sed sphaerae, &idcirco inaequaliter conuertatur, inaequalitatem eius alio quodam motu aequali necesse fuit regulari. Diuidit sphaeram in medietatem borealem, in qua polus Septentrionalis est, &in meridionalem, in qua est polus austrinus. VI. Sic &Zodiacum in medietatem borealem, &medietatem australem, siue in signa septentrionalia, &signa meridionalia diuidit &distinguit. VII.