Latin
PARALLELORVM MEDIVS & MAXIMVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARALLELORVM MEDIVS &MAXIMVS, descriptorum scilicet conuersione sphaerae. Sunt quibus CINGVLVM PRIMI MOTVS nominari placet, quod primum mobile, sicut Zona humanum corpus medium cingit. Quos habet hic Circulus vsus &officia in Astronomia? Est mensura primi motus. Hic enim solus inter omnes circulos ad motum sphaerae, tam in recta quam omni obliqua sphaera aequaliter mouetur, cum solus ipse ad axem, circa quem sphaera aequaliter conuertitur, erectus existens, ab omni horizonte bifariam, eodem loco diuidatur. II.