Latin
ECLIPTICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 115
Unproofread scanNot analysed yet
Hi in sphaera materiali similiter fabricari non solent. Ex horum tamen numero est Colurus solstitiorum. Quid est latitudo stellae? Est arcus circuli latitudinis inter Eclipticam ¢rum stellae interceptus. hoc est, Est distantia stellae ab Ecliptica versus alterutrum polorum eclipticae breuißima. Quid differunt ascensio recta, &longitudo stellae, item declinatio &latitudo stellae? Ascensio recta in Aequatore, sed Longitudo in Ecliptica numerari solet, principium tamen idem habent, videlicet aequinoctium vernum. Declinatio appellatur breuißima stellae ab Aequinoctiali distantia, Latitudo autem distantia ab Ecliptica minima. Quare longitudo &latitudo attri untur Eclipticae, &Ascensio recta cum declinatione Aequinoctiali? Par quidem est computationis ratio, veruntas men cum circuli hi sint diuersi: discrimen in nominibus etiam ponendum fuit. Longitudo igitur &latitudo, velut primae dimensiones attribuendae fuerunt primario circulo. Is autem sicut in globo erreno est Aequinoctialis, ita in coelo est Zodiacus. Tinc cuiusque Loci in terra, &,cuiusque stellae in coelo distantia à dictorum circulorum initijs, appellatur Longitudo: &distantia ab ijsdem circulis, Latitus do.