Latin
ECLIPTICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illam distantiam, quae ab aequinoctiali caelesti numerata, correspondet latitudini ab ecliptis ea; Artifices differentiae gratia Declinationem nos minarunt. Quae vero Longitudini correspondet: nomine vocat. Quoniam autem ea nihil omnino differt ab ascensionibus, quae in sphaera recta contina gunt: ideo dimensionem illam, vocarunt Ascens sionem rectam. ABC Columi solstitiorum est, AD C medietas aequinoctialis, eiusque polus B sed EDF medietas eclipticae, eiusque polus G. AEquinoctium vernum sit in D. In H sit stella data. BE ergo arcus Circuli Declinationis est, &GH Karcus Circuli latitudinis. Quare HK latitudo vocatur, &HI declinatio, D K autem longitude, &D Iascensio recta ipsius stellae H. III. Vsus Iuxta huius circuli partes, totum coelum adeo totus mundus in 12. signa diuiditur. Vnde ipsium gratia stellae tam fixae quam erraticae, quin &res pentinae, quales sunt Cometae, aliaque metheori in illo alioue signo esse dicuntur. Quot modis vtimur propositione: In signo esse? Tribus potißimum. 1. In signo esse, est sub aliqua partium duodecimarum Eclipticae esse.