Latin
SVPERFICIES SPHAERICA CONVEXA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 12
Unproofread scanNot analysed yet
SVPERFICIES SPHAERICA CONCAVM Est superficies Orbis interior, ad quam ab vno punctorum, quae intra ipsam sunt, omnes recta sunt inter se aequales. ORBIS est figura solida, quae vel vna vel duas bus superficiebus sphaericis compraehenditur. Orbis alius est Solidus alius Concauus. ORBIS SOLIDVS idem est quod SPHAERA, de qua paulo ante, hoc est, Est orbis vna superficie sphaerica, conuexa scilicet contentus. ORBIS CONCAVVS, Est figura solida duabus superficiebus sphaericis, concaua &conuexa, contenta. AEquiuocatio vocabuli, Solidi, notanda. 1. Solidum in physicis, est, cuius partes densiores sunt, qua significatione opponitur ei Rarum &Liquidum, sic Terra corpus Solidum, Aër corpus rarum, Item Ciborum alius solidus, alius magis liquidus dicitur. 2. In Geometria, sicut in praesenti instituto: Solidum est, quòd tribus dimensionibus constat, σερεόν. Cui opponitur Superficies, duabus tantùm dimensionibus, longitudine &latitudine terminata. 3. Solidum est, quòd intra se nihil alieni complectitur, quo modo opponitur Concauo, quod intra se aliud corpus diuersum continet. Quales sunt in Astronomia Orbes AEtherei, vt orbis Solis eccentricus intra se continet alium deferentem eferentem, item Sphaeras caeterorum inferiorum planetarum cum Elementis, qui certe ab eccentrico Solis seperata corpora sunt. NOTANDA hîc sunt. I. Etsi Sphaera significet corpus circumferentia sphaerica inclusum: saepenumero tamen, praesertim in dostrina Sphaerica, Sphaera pro Circumferentia sphaerica, vel etiam pro Circulis artificiose tanquam in vna superficie sphaerica contextis, sumitur.