Latin
SVPERFICIES SPHAERICA CONVEXA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Vt Sphaeram Materialem appellamus illud instrumentum, quod vltimi coeli extremam seu conuexam superficiem (quam vocamus, Sphaeram Naturalem vel Circulos in ea conceptos, repraesentat. Quae enim de primo motu in Sphaera materiali demonstrantur, ea in circumferentia vltimi caeli intelliguntur. II. Etsi Sphaera proprie sumpta sit orbis solidus: Creberrime tamen in Astronomia, Sphaerae appellationem Orbibus concauis attribuimus. Hinc dicimus Octaua Sphaera, Sphaera Solis, Lunae &c. Ex his liquet, Sphaerae vocabulum trifariam ab Astronomis vsurpari. 1. in propria significatione, pro orbe solido. vt Sphaera mundi, vel totius vniuersi, Sphaera elementaris, globus Solis &c. 2. pro Circumferentia Sphaerica, vt Sphaera Materialis, &Naturalis. 3. pro Orbe concauo, vt Sphaera primi mobilis, Nona sphaera, Sphaera Veneris, Sphaera Ignis, &c. Hic tamen &illud obseruandum, quod cuiusque Planetae integrum orbium systema, sphaeram appellari, Orbes autem particulares, non sphaeras, sed orbes dici, vsus receperit. Vt, Eccentricum, nunquam Sphaeram, sed orbem, quin &Circulum nominare solens mus.