Latin
3. 4. DVO COLVRI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 127
Unproofread scanNot analysed yet
Duo alta, Sole per Zenith (quo aliud punctum altius non est) transeunte, quod quotannis bis fit, duobus scilicet locis aprincipio q, vel q, aequaliter remotis. Hinc paulo ante dictum est: Colurum aequinoctiorum in sphaera recta designare duo alta solstitia, transit enim per Zenith rectae sphaerae. In hoc circulo, arcu nimirum inter aequatorem &eclipticam intercepto metimur maximam Solis declinationem, vel etiam obliquitatem Eclipticae. Quanta est obliquitas Eclipticae seu Solis maxima declinatio? Tempore Ptolemaei fuit 23. gr. 51. ser. &20 sec. Interea vero toto tempore decreuisse obseruata est, vt hoc nostro seculo sit 23. gr. 28. scr. ferè. Collatis autem obseruationibus animaduertit Copernicus maximam obliquitatem fuisse 23. gr. &52. scr. minimam verò 23. gr. 28. scr. qualis hodie est quam proximè. III. Indicat loca Eclipticae, quibus Sol ad Zenith tostrum proximè accedens efficit diem artificias m longißimam, vel ab eodem longißime refue ins diem breuißimam IIII. Zodiacum diuidit in medietatem ascendenten &descendentem. Hinc per istum circulum signa distinguuntum, quae in sphaera obliqua rectè, &quae oblique orium tur.