Latin
3. 4. DVO COLVRI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 128
Unproofread scanNot analysed yet
Medietas enim descendens oritur rectes medietas ascendens obliquè. VI. Sic puncta eclipticae, quibus maxima differem tia ascensionum rectarum &obliquarum contim git, hoc circulo notantur. VII. Destinguit signa, quibus Sole versante dies arti ficiales augentur, &noctes decrescunt, ab ijs, quis bus dies minuuntur, &noctes crescunt. VIII. In hoc circulo sunt poli Zodiaci, eorumque au stantiam à polis aequinoctialis in eodem numeramus, Est autem ea aequalis obliquitati eclipticae seu dis clinationi Solis maximae. IX. In hoc circulo determinantur latitudines varum. Obliquitas enim eclipticae duplicata, e nae torridae: distantiae polorum eclipticae &aequas toris, frigidarum: &residui duo arcus, temper tarum latitudines determinant. 5. HO RIZO Quid est Horizon? It circulus sphaerae maximus immobilis, à punicto verticali aequidistans. Immobilis) Hac differentia secernitur à circulis mobilibus, praesertim 1. ab aequinoctiali. Habiitantibus enim sub polis mundi, plana horizontis &aequatoris vniuntur, &fiunt vnus circulus. ab ecliptica eorum, qui sub polaribus degunt. illic enim in qualibet conuersione diurna ecliptica &horizon semel vniuntur. 3. à coluris in sphęra recta, qui &ipsi quotidie bis in horizontem incidunt. 4. à circulis latitudinum eorum, qui in torrida Zona viuunt.