Latin
3. 4. DVO COLVRI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim illic eclipticae poli quotidie bis in horizontem veniant: circulum quendam latitudinis simul horizonti vniri necesse est. Apuncto verticali aequidistans) Distinguitur à meridiano, alijsque circulis immobilibus. Cùm autem in rotundo terrae ambitu cuique loco proprium superimineat punctum verticale: horizontem etiam cuilibet loco proprium esse necesse est. Et, cum maximus sit: secat sphaeram in duo hemisphaeria, quorum alterum visui noestro patere, alterum sub terra latere, ex eo liquet, quod à verticali puncto ipse aequidistat. Ex eo enim demonstratur, lineam ex centro terrae ad verticale punctum ductam, plano horizontis perpendiculariter insistere, per 12. &7. lib. 3. Reg. Planum igitur eius superincumbit Terrae, rotundam figuram habenti. Ex hoc consequitur, visum nostrum infra hoc eius planum cadere non posse, quandoquidem angulus contingentiae indiuisibilis est, quia acutorum minim per 16. tertij Euclidis. Hic itaque circulus termis nat visum, siue distinguit eam mundi partem quae superne visui patet, ab ea quae infernesu culta manet.