Latin
AXIS CIRCVLI IN SPHAERA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 15
Unproofread scanNot analysed yet
AXIS CIRCVLI IN SPHAERA. Est recta perpendicularis ad circulum, per centrum eius ducta, &ad circumferentiam sphaerae vtrinque terminata. Vel, Est diameter sphaerae ad circulum rependicularis. POLI CIRCVLI, sunt axis Circuli exremitates. Vel, sunt duo puncta in circumferenia sphaerae, à quibus omnes rectae ad circuli cirumferentiam ductae, sunt inter se aequales. alij Circuli Sphaerae secundum quantitates, nt Maximi, alij Minores. CIRCVLVS MAXIMVS vel MAGNVS Est Circulus Sphaerae, idem cum sphaera centrum habens. Vel, est Circulus, qui Sphaeram bifariae, siue in centro secat.