Latin
AXIS CIRCVLI IN SPHAERA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 16
Unproofread scanNot analysed yet
CIRCVLVS MINOR, est Circulus sphaerae, diuersum à sphaera centrum habens. Vel, es Circulus sphaerae, qui sphaeram in duo inaequalia segmenta, siue extra centrum secat. CIRCVLI PARALLELI, sunt quorum plana sunt parallela, vel qui eundem axem eosdemque polos habent. CIRCVLI OBLIQVI, sunt quorum plana ad se inuicem inclinant. Vel, quorum plana sese mus tuo ad angulos obliquos secant. CIRCVLI RECTI, sunt quorum plana se mutuo ad angulos rectos secant. Quod est Argumentum Doctrinę, quae hac Epitome traditur.