Latin
O. DVO POLAN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 153
Unproofread scanNot analysed yet
quanta enim est eclipticae obliquitas, seu quantum tropici ab aequas tore recedunt, tantundem poli eclipticae à polis mundi remouentur. Sit enim in Coluro solstitiorum ABCD, aequinoctialis AEC, axisque eius BED cuius poli BD; &Ecliptica FEH, axisque eius GEI, cuius poli G, I. Sunt igitur AB, &FG quadrantes eiusdem circuli, itaque aequales, ex quibus ablata portio FB communis, relinquit AF declinationem Solis maximam, seu eclipticae obliquitatem, aequalem ipsi BG distantiae polorum. Qui sunt vsus Polarium? Monstrant polos Zodiaci, eorumque distantiam à polis aequatoris metiuntur. II. Terminant Zonas temperatas, Arcticus quidem temperatam borealem, Antarcticus autem australem. Easque a duabus frigidis, quas complexu suo ambiunt, separant. Vnde duo polares vnà cum Tropicis tam coelum quam terram in quinque Zonas distinguunt. Eadem ne fuit apud veteres Arctici &Antarctici circulorum descriptio &vsus? Non.