Latin
O. DVO POLAN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 154
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Arcticum &antarcticum appellarunt Circulos sphaerae immobiles aequatori parallelos per sectiones horizontis &Meridiani transeuntes, Horum eum, qui per sectionem prope polum boreum, Arcticum; qui per sectionem oppositam, Antarcticum appellarunt. Quanta est distantia horum circulorum à polis sphaerae? Tanta, quanta altitudo poli. Hinc patet, istor circulos in sphaera recta nullos esse, inde vero paulatim secundum altitudinis poli incrementum magis magisque augeri. Anne hi circuli in sphaera mate riali non fabricantur? Veteres, sicut videre est in Proclo, Arato, Cleomede &alijs, hos circulos reliquis sphaerae adiunxerunt, polares autem de quibus modo diximus, omiserunt. Quia vero pro quauis eleuatione alij fabricari debent: Recentiores his omissis, illos polares, quia variabiles non sunt, substituerunt, Sed quis horum circulorum vsus est? Compraehendunt altitudinem poli, eamque numerant. II. Inter omnes aequatoris parallelos perpetuo apparentes, aut perpetuo latentes hi circuli sunt maximi, sed inter eos, quorum pars aliqua supra, &reli qua infra horizontem est minimi sunt. III. Istorum circulorum beneficio cognoscimus, quae stellae aut partes coeli semper appareant, videlice Arctico inclusae: &quae semper occultentur v sum sunt quae Antarctico continentur: &quae oriantur &occidant, eae sunt omnes coeli partes interIIII mediae. Hinc tres stellarum differentiae constitutae sunt. Iaperpetuo apparentium. 2. perpetuo absconditarum. 3. orientium &occidentium. His duae aliae differentiae annumerari possunt, earum scil. quae in circumferentijs horum circulorum circumductae horizontem stringunt, nec tamen oriuntur, vel ocscidunt. Schema parallelorum Aequinoctialis principalium. ABC Meridianus est, vel Colurus. AC Horizon. DE Ecliptica.