Latin
RENTES APOGAEA E
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 171-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemaeus κοται ἐξοχὴν, ANOMAAIAN inaequalitatem dicit, Copernicus vocat Anomaliam commutationis. Quae sunt officia Epicycli? Per epicyclum saluatur altera anomalia motus longitudinis planetarum. Solent enim planetae in ijsdem locis eccentrici aliquando magis, aliquando minus veloces esse, quam eccentricitatis ratio postulat. II. Epicyclus causa est, sicut velocitatis concitatioris &tarditatis remißioris, ita etiam stationum ®ressuum planetarum quinque, praeter luminaria. III. Per epicyclos demonstratur magis euidens ratio inaequalis distantiae planetarum à terra, quae etiam in oculos vulgi cadere potest (quae enim propter eccentricitatem oboriuntur, obseruationibus artificiosis tantum animaduerti possunt.