Latin
RENTES APOGAEA E
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 174
Unproofread scanNot analysed yet
)Hinc aliquo ties contigit, vt Martis stella propter propinquitas tem ad terram in imo epicycli insolita magnitudine apparens, pro noua stella fuerit habita, quę tamen alias in epicycli summitate constituta, tanta exilitate visa est, vt vix stellas secundę magnitudia nis ęquaret. IIII. Propter inaequales eius partium distantias centro mundi, solemus in eo, sicut &in eccentrice notare apogaeum &perigaeum. Quomodo apogaea &perigaea in epicyclo determinantur? Per lineas eductas ex centro vel mundi, vel cercentrici, vel aequalitatis, &traiectas per centrum epicycli. Istae enim lineae inferiori sua sectione cum circumferentia epicycli, perigaeum, siue augis oppositum: &superiori apogaeum vel augem eius denotant. Quottuplicia ergo sunt apogaea &perigaea in epicyclo? Triplicia, secundum lineas triplices quibus signantur. 1. sunt, quae appellantur proprie puncta concauitatis vel contactus. Ea determinantur per rectas excentro eccentrici, quo ipse epicyclus fertur, eiectam per centrum epicycli. Haec puncta sunt inuariabilia. nschemate proxime pręcedente est linea BP. punctum concauitatis vel contactus P. Sunt Apogaeum verum seu aequatum, quae designat recta ex centro mundi per epicyclum.