Latin
AEQVANS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 176
Unproofread scanNot analysed yet
AEQVANS. Quid est Aequans? Est Circulus in theorijs planetarum in plane eccentrici descriptus, ad cuius centrum (quoacuna illud sit) eccentrici motus aequalis est. Anne Aequans Circulus est, e non orbis? Aequans Orbis non est, sed Circulus. Non enim peculiari loco à caeteris orbibus, sicut ipsi à seinuicem, separatus est, sed in eccentrici plano, eidem aequalis, attamen ex alio centro descriptus intelligitur. In quibus Theorijs habetur hic circulus? In omnium planetarum theorijs, Solis excepta. Est ne hic circulus eccentricus an concentricus?