Latin
AEQVANS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 177
Unproofread scanNot analysed yet
In Luna concentricus est, sed in caeteris eccenaericus. Quas habet appellationes? Appellatur CIRCVLVS AEQVANS, CIR CVLVS AEQVALITATIS, AEQVATOR EECENTRICVS AEQVATOR. Centrum eius nominatur PVNCTVM seu CENTRVM AEQVALITATIS. An non in Theoria Lunae Circulus Aequans appellatur Circulus vel Orbis deferens Nodos? Ita, sed minus propriè. Etsi enim Circulus aequans ibi eodem modo in plano eccentrici, sicut in caeteris planetis, describendus erat: quia tamen in catheoria non eccentricus sed concentricus est, omnino negligitur, officium autem nomenque eius demandatur &conceditur orbi deferenti Nodos, qui &ipse concentricus est. Qui sunt vsus huius circuli Hic circulus est regula motus eccentricorum.