Latin
AEQVANS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 178
Unproofread scanNot analysed yet
sistenim in omnibus planetis, praeter Solem, non ad suum proprium centrum, sed ad aliud quoddam punctum, quod aequantis centrum est, regulares &aequales motus conficere depraehensi sunt. Schemate praecedente punctum B centrum est eccentrici DHE, conuersio autem eius non aequalis deprehenditur ad B suum centrum proprium, sed ade centrum circuli ęquantis, ad hoc enim ęqualibus temporibus ęquales angulos describit linea CM. II. Quin etiam epicyclorum trium superiorum, atque Veneris &Mercurij, conuersiones hoc ipsum aequalitatis punctum, obseruare animaduertuntur. Motus enim eorum non aequalis est a puncto contactus immobili, sed à vago apogaeo medio, quod recta ex aequalitatis centro per epicyclum traiecta in circumferentia eius determinat. Porro Lunae epicyclus aliud aequalitatis punctum habet, apogaeum enim eius medium designat recta educta ex puncto in linea apogaei tanto interuallo infra centrum Zodiaci, quanto eccentrici centrum supra est, sicut infra lib. 4. dicetur.