Latin
ECCENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 179
Unproofread scanNot analysed yet
Quas appellationes habet hic orbis? Σκκεντρος ἐκκέντρου, Eccentricus eccentrici, siue eccentrus eccentri, item Deferentes augem eccentrici, videlicet eius qui intra eum inclusus est. Quae Theoriae vtuntur eccentro eccentri? Theoria Mercurij (in his vsitatis, quas hoc libro sequimur hypothesibus) idque propter multiplices motus eius varietates. Qui sunt vsus huius orbis? Hîc orbis motu suo circa suum centrum circumducit centrum eccentrici, quod hac conuersione paruum circulum describit. II. Hinc eccentricitatem eccentrici hic orbis mutat. Maxima enim est eccentricitas, siue maxima ceneccentrici &mundi est distantia, quando huius orbis motu centrum eccentrici in summitate circuli parui fuerit, minima autem si in imo. III. Quare Quare apogaeum eccentrici hinc inde nutare, motumque eius, quem à deferentibus apogaeum habet, inaequalem fieri necesse est. IIII. Hic orbis in Theoria Mercurij rationem explis cat, quare Mercurius quotannis semel à terra remotißimus sit, minimasque in epicyclo prosthaphaereses habent: &tamen bis terrae proximus fiat, atque prostaphaereses maximè augeat.