Latin
ECCENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 180
Unproofread scanNot analysed yet
DEFERET NODOS. Quid in theorijs planetarum vocas Nodos? Nodi sunt duo puncta eccentricorum, quibus plana eorum ab eclipticae plano intersecantur. Huiusmodi puncta intersectionum in Solis Theoria nulla sunt, planum enim eius plano eclipticae perpetuo vnitum manet. At reliquorum planetarum eccentrici ab ecliptica deflectunt vtrinque, vno scilicet segmento in boream, altero in austrum, sicut &ipsa ecliptica duobus punctis aequatorem secans vtrinque ab eo recedit. Quas habent appellationes