Latin
AXIS CIRCVLI IN SPHAERA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quem vocas motum secundum Motum secundorum mobilium, hoc est, stellas rum fixarum &septem erraticarum, qui motui primi mobilis contranitentes ab occasu in ortum, illae quidem omnes simul, hae verò singulae singulis orbibus &motibus progrediuntur. Quod est Obiectum doctrinae, Sphaericae? Doctrina Sphaerica in Sphaera materiali repraesentante primum mobile, demonstrat velut in artis ficiosa imagine, &quasi coràm videndas proponit omnes apparentias, quae in eo obseruantur. Ex quo perspicitur, geminum eius esse obiectum: Principale, sed tamen remotum, Primum mobile, &minus principale attamen propinquum, Sphaeram Materialem, Quod est Obiectum doctrinae Theoricae? Obiectum eius itidem geminum est. Princisile, sed remotum, Orbes stellarum fixarum, &omnium planetarum: Minus principale, attamen propinquum, Theoricae planetarum vel setundorum mobilium. Quot partibus haec doctrina absoluitur. Doctrina haec Isagogica potest non incommode in 4. partes, siue capitula vel Libros distribui.