Latin
AXIS CIRCVLI IN SPHAERA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 17
Unproofread scanNot analysed yet
Octrina haec est Isagoge Astronomiae, qua totius huius scientiae summa Tyronibus ob oculos ponitur. Ea enim dum multiplices &vberrimos vsus instrumentorum istorum, quae SPHAERAM MATERIALEM, &THEORIAS PLANETARVM vocamus, explicat (hic enim principalis eius scopus est) simul etiam docet mundi constitutionem, partiumque eius distributionem, &omnium apparentiarum motuum coelestium rationes: Vt non modo mirandum hoc mundi opificium contemplari, verùm etiam bis fundamentis perceptis, ad Artificum, Ptolemaei &Copernici, aliorumque lectionem, cum fructu accedere, &inde ad quoduis tempus omnem coeli faciem ex tabulis inquirere poßimus. Quid est Astronomia? Est scientia, quae motus corporum coelestium crutatur &explicat. Quot sunt partes Astronomiae? Duae, Prior appellatur doctrina sphaerica, quia sphaera materiali, velut imagine primi mobilis, phaenomena &rationes primi motus considerat explicat. Altera Theorica planetarum dicitur, quòd in Theoriß planetarum, velut imaginibus secundorum mobilium apparentias, conuersiones, anomalias etesecundi motus scrutatur, &numerat. Quem vocas motum Primum Motum primi mobilis, seu vltimi &extremi coeli, qui stellarum omnium orbes secum circuma agens, simplicißimo motu ab ortu in occasum fertur, &24. horis restituitur.