Latin
PVNCTA INTERSECTIONVM, NOI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 181
Unproofread scanNot analysed yet
Caput vero Nodus ascendens est &Cauda descendens. Hanc vero appellationem ad reliquos planetas etiam detorserunt. quid est Orbis Deferens Nodos? Est orbis in theoria alicuius planetae, vniformis, concentricus, totum planetae sphaerae systema continens, &Nodos sub ecliptica circumducens. In quibus theorijs huius orbis vsus est: Etsi praeter Solem, omnes theoriae eccentricos ab ecliptica deflectentes, &ob id Nodos, eosque deferentes orbes habeant: quia tamen Nodi isti tantum in Lunae theoria peculiares faciunt circuitus, in caeteris autem à periodis apogaeorum non differunt: Orbis huius nodorum vsus tantum in theoria Lunae seruatur, in caeteris autem negligitur, veruntamen hoc eius officium Nodos deferendi commendatur Deferentibus apogaea.