Latin
PVNCTA INTERSECTIONVM, NOI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 180-2
Unproofread scanNot analysed yet
PVNCTA INTERSECTIONVM, NOI ZINAEZMOI. Horum alter vocatur Αναβιβ ζων, lν, Ascendens, quia planeta ab eo vltra eclipticam in boream ascendit, nostroque Zenith fit propior. Alter, καταβιβάζων, Descendens, quo planeta in austrum descendit. Sic Ptolemaeus vocat. Posteriores vero haec puncta nominarunt CA& CAVDAM DRACONIS, similitudine desumpta à Dracone, sicut enim caput eius seu lingua bifida, &etiam cauda acuuntur, medio corpore lato existente; ita latitudines seu deflectiones eccentricorum iuxta sectiones acutiores seu minores, intermedijs autem locis latiores vel maiores obseruantur.