Latin
LIBRI TERTII
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 185
Unproofread scanNot analysed yet
Est arcus aequinoctialis, qui cum aliquo signo, vel quouis arcu eclipticae dato, sub horizontem descendit. Quid opus est horizontis hîc meminisse? Quia Horizon limes est, ad quem plaeraque phaenomena, praecipue autem tota ascensionum &descensionum, sicut &ortuum &occasuum numeratio, terminantur. Cur singulariter eclipticae eiusque partium fit mentio Quia Sol, ad quem plaeraque phaenomena obseruantur, sub ecliptica perpetuo incedit, sicut etiam caeteri planetae &stellae omnes ad eam motibus suim respiciunt, cuius gratia ipse principalis inter circulos sphaerae est: ideo etiam adeclipticam phaenomena plaeraque referuntur. Idcirco conuersio eius examinanda est. Sed quid ad hanc rem Aequinoctialis conducit? Vt eius aequali circumgyratione, vel ut quadam norma reguletur inaequalis eclipticae conuersio, si modo certam aliquam phaenomenon ab ecliptica dependentium cognitionem habere velimus. Proba eclipticam in primo motu inaequaliter incedere? Hoc patet ex eo, quod ipsa super alienos, nempe super mundi polos circumagitur. Hinc fit, vt in conuersione subinde alios atque alios angulos ad hoc rizontem, quibus certe dißimiles arcus correspondent, conformet. Item experientia confirmat, qua cognitum est, quod omni die &omni nocte artificiali eclipticae medietas exoritur.